Hľadaný výraz: Rim 3,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? 2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. 3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? 4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”. 5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. 6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? 8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.

1

mail   print   facebook   twitter